et factum est verbum Domini ad me in anno nono in mense
decimo decima mensis dicens
fili hominis scribe tibi nomen diei huius in qua
confirmatus est rex Babylonis adversum Hierusalem hodie
et dices per proverbium ad domum inritatricem parabolam et
loqueris ad eos haec dicit Dominus Deus pone ollam pone inquam
et mitte in ea aquam
congere frusta eius in ea omnem partem bonam femur et armum
electa et ossibus plena
pinguissimum pecus adsume conpone quoque struices ossuum
sub ea efferbuit coctio eius et discocta sunt ossa illius in
medio eius
propterea haec dicit Dominus Deus vae civitati sanguinum
ollae cuius rubigo in ea est et rubigo eius non exivit de ea
per partes et per partes suas eice eam non cecidit super eam
sors
sanguis enim eius in medio eius est super limpidissimam
petram effudit illum non effudit illum super terram ut possit
operiri pulvere
ut superducerem indignationem meam et vindicta ulciscerer
dedi sanguinem eius super petram limpidissimam ne operiretur
propterea haec dicit Dominus Deus vae civitati sanguinum
cuius ego grandem faciam pyram
congere ossa quae igne succendam consumentur carnes et
concoquetur universa conpositio et ossa tabescent
pone quoque eam super prunas vacuam ut incalescat et
liquefiat aes eius et confletur in medio eius inquinamentum
eius et consumatur rubigo eius
multo labore sudatum est et non exibit de ea nimia rubigo
eius neque per ignem
inmunditia tua execrabilis quia mundare te volui et non es
mundata a sordibus tuis sed nec mundaberis prius donec
quiescere faciam indignationem meam in te
ego Dominus locutus sum venit et faciam non transeam nec
parcam nec placabor iuxta vias tuas et iuxta adinventiones tuas
iudicavi te dicit Dominus
et factum est verbum Domini ad me dicens
fili hominis ecce ego tollo a te desiderabile oculorum
tuorum in plaga et non planges neque plorabis neque fluent
lacrimae tuae
ingemesce tacens mortuorum luctum non facies corona tua
circumligata sit tibi et calciamenta tua erunt in pedibus tuis
nec amictu ora velabis nec cibos lugentium comedes
locutus sum ergo ad populum mane et mortua est uxor mea
vesperi fecique mane sicut praeceperat mihi
et dixit ad me populus quare non indicas nobis quid ista
significent quae tu facis
et dixi ad eos sermo Domini factus est ad me dicens
loquere domui Israhel haec dicit Dominus Deus ecce ego
polluam sanctuarium meum superbiam imperii vestri et
desiderabile oculorum vestrorum et super quo pavet anima vestra
et filii vestri et filiae quas reliquistis gladio cadent
et facietis sicut feci ora amictu non velabitis et cibos
lugentium non comedetis
coronas habebitis in capitibus vestris et calciamenta in
pedibus non plangetis neque flebitis sed tabescetis in
iniquitatibus vestris et unusquisque gemet ad fratrem suum
eritque Hiezecihel vobis in portentum iuxta omnia quae
fecit facietis cum venerit istud et scietis quia ego Dominus
Deus
et tu fili hominis ecce in die quo tollam ab eis
fortitudinem eorum et gaudium dignitatis et desiderium oculorum
eorum super quo requiescunt animae eorum filios et filias eorum
in die illa cum venerit fugiens ad te ut adnuntiet tibi
in die inquam illa aperietur os tuum cum eo qui fugit et
loqueris et non silebis ultra erisque eis in portentum et
scietis quia ego Dominus